Evangelium Secundum Joannem*

Caput 16: Versus 4

Haec autem.Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit:Haec non dixi,etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post coenam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum praedixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non praedixerat, quia ipse cum eis corporali praesentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.
(* Traductions européennes)